Latin
121
Nicolas Biese, De universitate libri tres 121
Unproofread scanNot analysed yet
Semper colloquium &consortia blanda requirens.
Cancer Lucinae domus est, atque inde deorsum
Censent humanam in corpus descendere mentem:
Sed tamen assumit vires per cornua Tauri.
Et sic cuique dedit doctus sua tecta deorum
Mulciber, ac pulchrè varijs signata figuris.
Hîc quisque imperium summum tenet, atque gubernat
Illinc cunctarum quoque membra potißima rerum,
In quasuis recto se mutans ordine partes.
Et tria quisque regit vitalis sidera cycli
Praecipuè, Phoebo est Artes Leo Toxophorusque,
Atque Ioui sacer: at Taurus Veneri atque Dianae,
Virgo atque Aegoceros: Gemini, Libra et Ganymedes
Phaenont Hermetique. tenet tria tota relicta
Sidera, qui nunquam patitur pia foedera Mauors.
Sic est astrigeri diuersa potentia caeli.
Sed quia se vario vultu vaga numina cernunt,
Nec distant vnquam simili curuamine circli,
Hinc se in diuersas formas quoque singula vertunt.
Cùm sexta aut terna distant duo lumina caeli
Parte, solent vultus semper monstrare serenos:
Namque ea conueniunt quoque caeli sidera fixi.
E quarta toruo componunt lumina vultu,
Et diuersa etiam stellarum est illa potestas.
Oppositi coeunt radij violenter, &illinc
Stelligeri caeli trahitur contraria virtus.