Latin
135
Nicolas Biese, De universitate libri tres 135
Unproofread scanNot analysed yet
Idem autem fermè accidit reliquis planetis, quòd his quorum iam fecimus mentionem, vt scilicet sursum, deorsum, in dextra, sinistra, in Aquilonem, in meridiem certis &statis analogijs ferantur, idque vel per eccentros aut epicyclos, aut vtroque modo, &certis quidem etiam dimensionibus interuallorum à centro terrae, suisque centris recedant, quae omnia inuenta sunt arte trigonorum, quorum vni anguli alios &eorum etiam latera sese mutuo demonstrant. Sed ex istis differentijs &motus &positionis planetarum tantum prouenit rerum omnium discrimen, quantum satis intelligi nequit: quoniam cum suis causis necessarium &effecta continuò mutari. In motu primùm celeritas &tarditas consideratur: qua sit vt alia citiùs, alia serius eueniant, &vel magis vel minus perseuerent. Itaque primum mobile dies significat, Sol annos, Luna menses, &ita de reliquis est quoque iudicandum. ergo celeritas stellae festinationem effecti sui portendit. Aliae differentiae motus fermè cum positu sunt coniunctae, vt cùm sursum aut deorsum eas dicimus moueri, idque propter eccentros &epicyclos, quorum partes in hanc aut illam partem ducuntur. Constat autem tanto nobiliores actiones edere stellas, quanto superiores sunt: quantoque terrae propinquiores, tanto magis crassas &corporatas. Quapropter considerandum, quid &quibus potissimum stellae significent: nam quibus opus est actione inferiore, ijs imae stellae conducunt, atque ad ingenij vim stellae conferunt in superioribus orbium suorum partibus collocatae: ita tamen vt praestet epicyclorum motum cum eccentris consentire: nam progredientes planetas, quàm retrogrados po tius ab astrologis laudari videmus. Attamen sublimitas semper suam quandam dignitatem &potestatem affert, diuersis tamen operationis bus destinatam. Ita primum caelum cum mente maximè conuenit: nam illud Xenophanes Dei nomine non dubitauit appellare, fortassis ideo, quia cuncta comprehendit, nec est ab vllo comprehensum. Certè videmus etiam haec corpora quanto proximius ad illud accedunt, tanto continuò minus corporaturae habere, tanto puriora, nobiliora, &magis esse diuina. Crassissima terra est &admodum foeculenta. Aër aqua purior est, praecipuè pars eius summa: ignem autem diuinus Hypocrates diuinum quiddam esse pronunciauit. Caelum autem siue sit igneum, quemadmodum Platonici quidam, siue quemadmodum alij putant, est ex purissimis elementorum formis optimè contemperatum, oportet vt quinta quaedam ὀυσία sit, quae cum elementis non possit conferri: oportet etiam vt inter corpora purissimum sit caelum supremum. Iam cùm anima tota vniuerso corpore suo debeat vti, necessarium est, vt eius facultates cum instrumentis analogiam obseruent. Videmus autem in nobis idem, quod in vniuersa natura rerum euenire, vnde factum est, vt à Gręcis homo μιηρόκοαμος sit appellatus. Habemus enim quasdam nostri corporis partes solidas instar terrae, alias liquidas, &aethereas alias, quas medici spiritus appellant, inter quos qui tenuissimi sunt, seruiunt operationibus animae supremis, qui cum summo cęlo proximam cognationem habent. nam actiones celeritate, vt substantiae perseueratione magis ad aeternitatem accedunt: nam illae breuissimo tempore plurima comprehendunt.