Latin
136
Nicolas Biese, De universitate libri tres 136
Unproofread scanNot analysed yet
Cùm autem actiones humanae mentis cum corporatura coniunctae nullae purae sint, sed quatenus in corpus vergunt, motum aliquem habeant adiunctum, &omnes quibusdam instrumentis corporeis fiant, illud erit instrumentum mentis accommodatissimum, quod omnium promptissimè mouetur: tenuissimus nimirum &lucidissimus spiritus, qui vel è superiori caelo suam originem ducit, vel cum eo saltem maximam affinitatem tenet: is ad energiam veritatis maximè videtur accommodatus. Sed omnes alij motus corporum caelestium ab eo primo sunt obliqui. Quoniam mentis ταυτοτὴς per corporaturam in ἑτιρότητα mutari debebat, tantoque magis, quanto longius à suo principio recedit: nam &Luna quę nobis est proxima, minus imperio primi motus paret, &inferiores etiam corporis nostri motus perinde non obtemperant rationi. Sed tamen omnis virtus à summis ad ima per sua media continuò descendit, &ab incorporeis &aeternis in hanc corporaturam. Itaque cernimus cum primo caelo reliquas omnes sphaeras circumferri. Firmamento proximus est Saturnus, &eius virtus concepta corporibus humanis, instrumentum quoddam est, quo noster animus ad operationes menti proximas, hoc est profundas de rebus humanis cogitationes, vtatur. Id enim quod profundum est, etiam altum appellare solemus. Quanquam autem actiones istae deficiant ab aeternitate, corporatis enim phantasmatis vtuntur, quoniam tamen haec tenuissima sunt, proximè quoque ad aeternitatem accedunt. Iupiter tametsi sublimitate sua potius &ipse diuina, spectet, loco tamen &natura magis corporeus est, quàm Saturnus: &ideo tanquam vtrinque diuma pariter &humana contingit: quapropter animo seruit, ad eas virtutes, quibus res humanae prescripto diuinarum instituuntur, &ideo meritò principatum inter alios planetas tenet: nostrum enim bonum in quadam mediocritate est situm. Mars à diuinis iam quodammodo desciscit, &magis corporea curat, in quibus etiam imperium obtinere cupit. Nam illi superiores planetae potius aetera nitatem sibi proponunt. Sol veluti corporeus quidam intellectus est, splendore caloreque phantasiae sensuumque perspicuitatem affert, &omnia viua facit: ita stellę superiores superioribus actionibus pręsunt. inferiores autem magis sunt coniunctae cum corporatura. Simile quiddam singulis etiam planetis accidit, dum in superioribus aut inferioribus suorum orbium locis versantur, &ita varijs etiam modis inter se coniunguntur: vt si planeta superior in inferiore sit eccentri &epicycli parte, inferior autem in superiore. Tum enim tanto propinquiores sunt, quàm in oppositis locis, quantum est interuallum inter apogaeum &perigaeum: &in medijs locis varias analogias habent, quae sunt omnes à rerum caelestium studiosis diligenter perpendendae. Quanto nempe coniunctiores sunt, tanto coniunctiores obtinent vires, cumque differentijs corporum caelestium hęc inferiora cuncta permutantur.