Latin
141
Nicolas Biese, De universitate libri tres 141
Unproofread scanNot analysed yet
Non est itaque mirum quòd multum sciat is qui multa legit, quia plurimorum ingenia in animo suo gerit: sed memoria angustior est, quàm &omnia etiam minutissima quaeque comprehendat. Praestat maiora concipere, in quibus etiam posita sunt alia minora. Nos igitur tantum astrologiae pręcipua nobis proposuimus, nec ea tam tractamus, quàm qualia sint consideramus. Longè itaque pars illa quae exoritur in initijs rerum principatum habet, &ab ea sumimus omnem supputationem. Tamen semper considerandum, quomodo reliquae cum hac, cumque alijs omnibus consentiant: significat autem prima caeli pars in natiuitatibus animi corporisque vim &omnem educationem, cui Saturnus primus planetarum prae est: Hęc autem etiam ὀροσκόπου nomen habet. Secundum locum dignitate tenet quae properat ad medium summi caeli, praecipuè si supra ver ticem proximè sit collocata. Ita circa meridiem, aestatis potissimum tempore, solem potentissimum sentimus: nam à vertice radij recta descendunt, &valide colliguntur, obliqui verò facilè diffluunt &dissipantur. Haec igitur pars summa fastigia rerum, honorem scilicet, dignitatem, &quae his consentanea sunt portendit. Quae caeli pars iam occidere incipit, coniugia significat, propter Lunam, foeminarum patronam. Scribunt etiam occiduos ventos esse tam foecundos, vt ijs equae concipere possint. Ideo Zephyrus tanquam ῥώρερος dictus esse videtur. Caliditas enim &humiditas fertilitatis est effectrix causa. quae festinat ad medium imi caeli, parentum, rerum occultarum est, &patrimoniorum. Hae verò quatuor iam dictae partes centra cardinesque caeli nuncupantur, quibus maximè reuoluitur omnis fatorum potestas. Has singulas aliae singulae succedunt, quas ἐπαναφορὰς vocant. Vt autem prima pars sub horizonte matutino vitam, ita secunda necessaria significat ad vitam, quae tum ἀνάφορα, tum inferna porta nuncupatur: quae imum sequitur caelum. filiorum &delectationis est locus: ideoque Veneri dicata est, &eam ἀταθὴν τυχὴν appellant: quae post Occidentem partem ἐπικαταφορὰς &superme portae nomen habet, in qua propter Saturnum timores &mortes degunt: in ea quae post culmen caeli est, ἄγαθοι δαίμων moratur, qui amicos &siduciam secum habet. Alię quatuor caeli partes ἐπικλιμάτων no men obtinuerunt. Sed ab ὀροσκόπν secunda, fratres, sorores, affines &le gatos habet: quae iam primùm euanuit ex nostro conspectu, lucis interitu, morbos affert, &propter Mercurium sinistrum, fraudibus est plena. Pars quae iam culmen caeli praeterijt siùs appellata, propter louem, fidem, religionem &sapientiam continet. Vitimam verò Mercurio sinistro consecratam, κακοδαίμονοs &inimicitiarum esse dicunt. Certè si fuisset admodum cum horoscopo coniuncta, natiuitas rei propositae opportunitatem praeterlabi non permisisset: sed ea quae est medio caelo proxima, non est mirum quòd amicitiam contineat, quoniam per amicos ad honores uenire solemus. Harum autem partium vires partiuntur ordine planetarum: nam quantum ordo possit, quantumque singula singulis respondeant, iam satis est demonstratum.