Latin
142
Nicolas Biese, De universitate libri tres 142
Unproofread scanNot analysed yet
Quòd in duodecim omnia partes distribuerint, non est mirum, quoniam is numerus his rebus accommodatus est, &totidem etiam signiferi sunt portiones. Considerandum igitur censent astrologi, quae stellae vel errantes vel fixae sint in his partibus in initijs collocatae, &inde coniectandum de natura &successu rerum. Stellas autem meritò veteres astrologi considerandas censent. Nostri homines dodecamoria ferè cum magno errore perpen dunt. Ab aequinoctio nempe verno incipiunt signorum supputationem semper eandem, cùm asterismi duplici motu continuò mutentur. Atqui stellae considerandae fuerunt potius quàm reliquę caeli partes, quarum nec videmus situm nec motum. Sic igitur horizontis diuersitate magnam euentorum varietatem caelum producit. Quod autem de diebus &horis, planetis consecratis, dicunt, si alicuius momenti est, etiam in hanc considerationem venit. Certè consensus gentium ex aliqua, si non euidenti, saltem non ociosa naturę causa profectus videtur. Primum itaque diem septimanae soli pręcipuè tribuunt, secundum Lunae, tertium Marti, qui proximus est, quartum Mercurio, quia proximus est Lunae, &ita deinceps. Similiter primam horam dant planetae, qui diei dedit nomen, sequentes ordine continuò reliquis planetis. Multa antea diximus, &plura de ordinis virtute dicere possemus, sed nec necessarium est, nec vtile, nec etiam nunc opportunum. Cùm autem astrologi cęli thema constituerunt, omnium stellarum in eo ex motu posituque considerant virtutem, &potentiorem dominam appellant, quanquam reliquae non sint interim omittendae: nam singulae suum ad initia, progressionem &exitum rerum obtinent momentum: sed illa praecipue quae maximam obtinet dignitatem. Est etiam aliqua caeli pars, quę vel plurimum huic aduersatur: quę quidem interimendi vim habet. Has autem partes duas praecipuè considerant, &spacium inter vtramque dimetiuntur, singulisque numeris singula tempora tribuunt, &sic interualla supputant à principio rerum ad finem. Quoniam ordine cuncta cum omnibus respondent: &è caelo causas rerum depromimus, quę continuò motu posituque caelestium corporum permutantur. Sic videmus esse perpetuam quandam vicissitudinem omnium rerum: in multis locis nunc profundum pelagus est, vbi quondam terra culta fuit: quaedam regiones etiam nunc steriles &desertae sunt, quae fuerant olim fertiles &optimè habitatae: quanta recensere celeberrima possemus emporia, quae nunc planè sunt à negociatoribus derelicta.