Latin
143
Nicolas Biese, De universitate libri tres 143
Unproofread scanNot analysed yet
Ita cernimus gentes nunc desipere, quae sapientiae nomen aliquando tenebant: imperia quam varijs modis sunt mutata. Nunc multi populi seruiunt, qui aliquando latissimè regnabant. Olim in meridie floruit imperium &in septentrione, postea in exortu, nunc autem versus occasum. Profectò nihil in hac natura constans &perpetuum esse potest: nam omnia superiora corpora continuò labuntur, &in perpetuas vicissitudines haec inferiora trahunt. quàm breui tempore, quàm frequenter cernimus sublimem regionem permutari. nunc serenus aër nunc nubilus est: si iam tranquillus confestim fit procellosus, idque similiter, multoque magis &saepius animis nostris accidit: nempe necessarium est, vt haec omnia continuis suis vicibus impellantur. Libri Secundi finis. Nicolai Biesij Gandauensis de