Latin
148.9 to 148.10
Nicolas Biese, De universitate libri tres 148.9-10
Unproofread scanNot analysed yet
summam autem vim, vt in alijs omnibus, ita &hic quoque monas habet, cuius aequabilitas est proxima quaedam similitudo: &ab hac omnes analogię deriuantur. μεσότητιs etiam ex analogijs fiunt, quibus totum musicum συστήμα, tanquam efficacissimis vinculis est vndique comprehensum: idque &animae naturam ipsam continere putatur: inter omnes μισοτητὰς tres obtinent longè principatum. arithmetica dicitur, dum excessus defectusque mutui numerorum sunt continuò pares, vt 2. 4. 6. in geometrica rationes numerum arctissimè conueniunt, quanquam excessus sint diuersi, vt 2. 4. 8. haec à Platonicis ταυτοτὴς appellatur, &per ἀντονομασίαν proprium generis nomen habet. Harmonica musicis praecipuè negocijs est accommodata, in qua medius numerus, extremorum simili parte superat &superatur: vt 3. 4. 6, &hęc similitudinis proprium nomen habet. Eiusmodi medijs animam. quae vinculum est aeternitatis &huius corporaturae, deuinctam esse putant. Propter arithmeticum medium eius diuersae partes varias actiones edunt, quòd earum distributio nulla sit analogia coniuncta, quanquam excessuum aequabilitatem seruent. Per geometricum medium, partes omnes in eandem substantiam connectuntur: nam ea est ratio maioris extremi cum medio, quae medij cum minori.