Latin
VNIVERSITATE LIB. III
Nicolas Biese, De universitate libri tres 149
Unproofread scanNot analysed yet
sed harmonico medio omnes etiam differentiae arctissimè conspirant in vnum, non enim tantùm medium cum extremis similem rationem habet, sed &excessuum quoque eadem est analogia quae extremorum. His igitur tribus rationum ordinibus animae natura pulcherrimè contexitur secundum Platonem, &vario discrimine numerorum exornatur. series autem numerorum haec est, quae se per totam animae naturam extendit: vnam accepit Deus, vt inquit ille philosophus, totius animae partem primam, atque caeteris dignitate praestantiorem, &constituit mentem animae fastigium, quo quidem assurgeret in ipsam aeternitatem, sed quoniam inferiorum gubernationi destinata, commercium cum corpore penitus diuiduo fuerat habitura, per τοῦ ἑτέρου naturam, sic à τῇ ταύτῃ digredi debebat, vt tamen illud ipsum τὸ ταυτὸν interim secum semper haberet. Quapropter accepit Deus aliam quandam partem, quae sic esset ad priorem, quemadmodum dyas est ad monadem: nam cùm ad corporaturam progressio fieret, τὸ ἕτερον aequabilitatem quidem excludebat, sed τὸ ταυτὸν eam quantum oporteret tuebatur. Hae verò partes inter se tam egregiè conueniebant, vt prorsus idem esset earum discrimen: dyas enim à monade sola monade differt. Nunquam siquidem eam deponere possunt res, illae praesertim, quae diuinis sunt proximiores. iccirco Diapasor omnium iucundissime consonat, teste Pythagora, quòd duplo celerius vna chorda, quàm altera continenter in suam rectitudinem reuertatur. Per primam itaque partem anima contingit ipsam aeternitatem, per secundam verò iam diuiduam ratiocinatur &varias res inter se comparat, ita tamen, vt semper vi prioris partis iudicium ferat. Sumpsit etiam Deus tertiam animae partem, quae sit ad secundam sescupla, ac longius quidem adhuc digrediatur, sed propter monadem tamen rursus ad suum se principium flectat. Continet enim trias ambas partes dyadis, &insuper alteram, quae media est, adeoque consona, &etiam eadem cum prima. Itaque nonnulli diapenti principatum inter symphonias dederunt: retrahit haec animae pars, propter indiuiduam triadis &monadis virtutem, progressum rationis ad principia cognoscendi: aliam verò partem adiunxit Deus, quadruplicem ad primam, quae quidem multiplici diuisione magis in corpora vergeret, disdiapasoy sonaret, &eam comparationem ad secundam, quam haec ad primam haberet: exhibet autem haec opera virtutis sensitricis, quae quidem ad phantasiam vt ratio sit ad mentem. Phantasia veuiduum, quò minus non admittit rerum natura.