Latin · Dactylic hexameter
VVM PHILIPPVM, HISPANIARVM
Nicolas Biese, De universitate libri tres 15
Unproofread scanNot analysed yet
Et si perpetuae felicia tempora vitae
Spectes, quàm breuis est istaec duratio, totum
Haec quoque quae plenis vicibus complectitur orbem.
At non mens caeli spacijs generosa tenetur
Sed diuinarum succensa cupidine rerum,
Altiùs assurgit, tempusque locumque relinquit,
Immensoque bono fruitur: tunc libera curis
Omnibus, atque sui compos, ludibria primae
Multùm admiratur vitae, vanosque labores.
Cur sis solicitus limes qui crescat agelli,
Aut etiam robur non perdurabile regni
Ventosi. exiguum est vigili quod luce Bootes
Vltra ipsum Tanaim cernit: quà dura niuosos