Latin
VVM PHILIPPVM, HISPANIARVM
Nicolas Biese, De universitate libri tres 15-2
Unproofread scanNot analysed yet
a Viro sapienti, qui diuina veritate plenus est, diuinitatis nomen tribui potest. Nam cùm prima vis animorum nostrorum in rationem rerum gerendarum tendat, ea quicquid optimum factu sit cernit, pessimum sequi non solet, nam tales fermè sunt actiones, quales sunt cogitationes, cogitationes autem sapientum ad diuina maximè tendunt: &ad ea vitam suam omnem componunt. b. Duo sunt animae tanquam fastigia boni voluntas &intellectus: veren in illo virtutes, in hoc scientiae collocantur, quib. omnibus superior est libera potestas. Musae sunt mentes mundum gubernantes, ex decretis prouidentiae Dei. c Superiora puriora continuò sunt magisque diuina. &inter diuinam lucem &hanc nostram densae tenebrae sunt, vt ait Dionys. Areop. d Tempus nulla pars est aeternitatis, quamuis longissimum sit: quoniam indiuisa pars vlla esse nequit. e Anima mente contingit aeternitatem, sensibus corporaturam: &ab his initia quidem nostrae cognitionis sunt, nullius tamen momenti, nisi peruentum sit ad principia veritatis. vnde cognoscere licet, quàm miserè se decipiant, qui leuibus quibusdam &dubijs experimentis freti, philosophiam, solidae cognitionis parentem, contemnunt. Latè Goog