Latin
VVM PHILIPPVM, HISPANIARVM
Nicolas Biese, De universitate libri tres 16
Unproofread scanNot analysed yet
Latè gens peragrat mundi in sublimia campos,
Clarus in opposita cernit quod parte Canobus
Quòd toto à Seris ad Iberos tramite lustrat
Excelsus promptè qui perspicit omnia Titan.
Totum hoc exiguum est, quicquid concluserit vna
Sola dies, totum haec breuibus circumspicit horis.
Felix qui docta superauerit omnia mente
Et vita potitur non deficiente Deorum:
Quem non insano tellus concussa tumultu
Vnquam perturbet sine follicitudine cernit
Quid faciat Babylon, Memphis, quid Graecia
Roma.
Iurgia dum spectat, rabiem, fera bella, ruinas,
Ipse tenet placidam fretus virtute quietem.
Interea vana trepidat formidine pectus
Multis, insano liuescunt lumina fletu.
Rursus sunt alij qui largis cuncta cachinnis,
Et stolido excipiant quaecunque negocia risu:
Ast alij auratos vacuo phantasmate captant
Montes &solo suffultas aëre moles.
Atque alijs alio quatiuntur pectora fluctu.
τα τῆ
O quàm difficile est humanam reddere formam,
Vt facienda scias, meritis vt quaeque rependas,
Infracto vt totam peragas moderamine vitam.
Certè opus est superis: magno ergo numine fretus,
Virtutis nec non veri tenearis amore,
Insanasque istas animo promptè excute curas.