Latin
165
Nicolas Biese, De universitate libri tres 165
Unproofread scanNot analysed yet
a Arctissimè animam cum corpore, formam cum materia natura conrunxit. b Haeformae semperamant materiam, sine qua nunquam esse velint, &ea tamen aliquae carere possunt, animae nimirum humanae, quae tamen &suam quoque materiam semper habent, cùm solus Deus planè simplex sit &purus: sed animae humanae, hanc quoque corporaturam semper expetunt, cui nimirum à Deo sunt destinatae. Sunt &alię formae quas à materia diuulsas confestim necesse sit interire, vt herbarum, stirpium, &animantium brutorum: aliae sunt quae misceri possunt, vt quatuor elementorum, quae quidem accedentibus formis mixtorum cedunt, aut potius seruiunt ad operationes: &forma quoque mixtionis in humano corpore, seruit animae humanae, quae prima forma seu energia dici potest, vt &temperatura secunda, haec autem anima separata corrumpitur, sed elementa tamen interim manent, quae necessaria sunt, ad absolutam contemperationem, quam iterum anima tandem assumet: nunc autem varia discrasia corpus laborat, cuius vis animam ab officio suo detorqueat: animae quoque intemperies imprimis corporis temperiem dissoluit: nam cùm duo prorsus in vnum coniuncta sunt, necessarium est vt alterum ab altero commoueatur. Sed cùm libera sit animorum nostrorum natura, in qua culpa collocatur, sine hac proprium vitium consistere nequit, quanquam interim anima, nisi liberata sit, maneat alieno vitio corporis infecta. Liberatur autem à Deo, qui solus potestatem habet, qui nimirum vnus omnis gratiae fons est &origo. Cùm autem remedia morbis contraria sint, peccatum per prauam voluptatem commissum, conueniebat, vt iusto dolore tolleretur. Hinc est quod pro nobis se mortitradiderit Christus. Sed oportet, vt remedium quoque nos attingat, hinc est quòd Deus in nobis fidem &poenitentiam commissi sceleris requirat. Haec