Latin · Dactylic hexameter
166
Nicolas Biese, De universitate libri tres 166
Unproofread scanNot analysed yet
Haec quoniam rabidis sunt cuncta obnoxia ventis
Atque procellosis veluti iactantur in vndis,
Non poterit quisquam caelum spectare serenum,
Non vnquam poterit placidam sentire quietem,
Ni quaerat tutum longinqua per aequora portum.
At corpus magnis à tempestatibus ictum,
Vsqueadeo turbat mentem, vt deuicta procellis
Clauum deserat &cum ventis ipsa feratur
Praeceps, insani per mille pericula ponti.
Si status hic esset sine crimine, nempe beatae
Publica delitiae priuataque cuncta tenerent.
Et sine nubibus &ventis foret aura serena.
Florifero tellus esset perfusa tepore,
Musaeque &Charites in summa pace fouerent
Omnia. Sed postquam scelus irrupisset in vrbem,
Incoepit rabies, quae diro cuncta malorum
Imperio vexat, pariter cum plebe potentes.
Tam priuata ruunt, quàm publica: cuncta premuntur
Seditione graui, prostrataque moenia praebent
Hostibus externis facilem populantibus omnem
Vrbem. het quam promptos per tractus itur inanes
Peccati in tenebras, rursusque emergere in auras
Haud facilè est melius primis obsistere ventis,
Remisque &velis terras captare beatas:
Nam quandoque etiam spirat leuis aura secunda.
Si ista nouerca dies, fuerit fortè altera mater: