Latin
168
Nicolas Biese, De universitate libri tres 168
Unproofread scanNot analysed yet
Quam diuus quondam est adeò admiratus Vlysses.
Haud facile est ipsi naturae effingere formas
Tales. haec rabidos nunc en meditatur amores.
Vritur interius magnoque exaestuat igni:
Qui sursum ex oculis nitidis ita spirat in auras
Vt poßit magnis homines accendere flammis:
Non aliter postquam fuerit succensa taberna
Picea, per patulas ignis solet ire fenestras,
Qui saepe in totas latè diffunditur vrbes.
At nunc en subitò pallet, decepta figura
Falsa, nempe calor sese in praecordia condit.
Pro flamma lacrymas oculis effundit, &omnis
Is roseus perijt color: vt cùm pulcher Apollo
Percußit rutilo feruentes lumine terras
Et subitò valida sub tempestate, serena
Mutatur rerum facies, atque omnia nimbis
Torpent. &duras sortes, quàm densa malorum est
Congeries, quae vos duplici quoque tempore vexant.
At vona quàm numeres facilè, &ventura dolores,
Quàm longos saeuosque ferunt, praesensque voluptas
Tam subita est, sensus vixdum vt gustata relinquat.
Velox vt Zephyris validè ratis acta secundis
Ac vt pulsa leuis rapidis nubecula ventis
Praeterit, at sensim ab cedunt contraria: moles
Sic vasta hinc illinc varijs iactata procellis
Nunc impulsa illis alijsque à fluctibus haeret.
Et sie