Latin
167
Nicolas Biese, De universitate libri tres 167
Unproofread scanNot analysed yet
Et nos aßiduo Deus adiuuat ipse fauore.
Sed cùm tam varijs homines agitentur ab vndis,
Prosper perpetuò motus sua gaudia profert,
Diuersus luctum, vehementius incitat acer.
Cuncta boni reficit, contraria terret imago.
Hinc est quòd subitò nocui perterrita vultu
Mens se contrahit vt circundata foemina diris
Hostibus &moestum patitur constricta dolorem.
Et tunc comproßo cerebro, tenuißima stillant,
In lachrymas: vt cùm sublatus in aëra liquor
Frigore constrictus largos densatur in imbres.
Sed veniente boni sensu, subitò obuia blando
Dulcia concipit &profert mens. gaudia motis.
Sic pia dum coniux venit exceptura maritum,
Quae consumpta diu nimio est absentis amore,
Occurrens in eum latè pia brachia pandit:
Eius in amplexus teneros effusa quiescit,
Mollia percipiens toto consortia sensu.
Dum partes animus distendit fortè propinquas
Auctus, vel retrahit potius diffusa voluptas,
Laetitia nimia placidè scalpente medullas,
Insolito stolidus venit à phantasmate risus.
Sed mala constringunt gelido ventura timore,
Suspensoque grauant bona non praesentia luctu.
Ecce vides illam specie praestante puellam,
Ipsam Nausicaam superat, palmamque tenellam
Quam
ized b