Latin
172
Nicolas Biese, De universitate libri tres 172
Unproofread scanNot analysed yet
Et tamen Idotheam quae sint facienda docere.
Mollia saepe sequi vitare &dura licebit,
Si modò diuino nunquam aduerseris honori.
Non frustra affectus dederat natura: sed illis
Exanimis segnes voluit propellere somnos.
Est opus aßiduum peragant vt singula cursum,
Vt motu simili corpusque animusque feratur
Et simul in proprios contendant omnia fines.
Vulcanus tenui, sed forti cuncta catena
Iungit, nec facile est diuos dissoluere nexus
Quos non ipse vnquam potuit disrumpere Mauors.
Ergo vna alterius sequitur vicinia motum:
Mens animum adiunctum et pariter trahit aethera purum?
Spiritus aethereus facilem trahit aëra ductu
Consimili, tenuem subitò rapit iste vaporem:
Cognatosque pari vapor allicit ordine succos.
Sic facies blando subito perfusa rubore est,
Postquam iam mentis vicinae accenditur aestit.
Atque metu contra haec reuocatur ad intima vitae,
Palentique manet facies obducta colore.
Cora