Latin
173
Nicolas Biese, De universitate libri tres 173
Unproofread scanNot analysed yet
Corpusque externas quoque concipit vndique vires,
Quas menti referat. sic omnia fecit in vsus
Summos atque dedit Deus instrumenta magistrae
Menti, quo vario perdisceret omnia sensu.
Quàm miro ingenio contexuit organa lucis.
Pars externa oculi circumnitet vndique cornu
Candenti, &nigram membranula conficit vuam
Intus. at in medio sunt cuncta simillima vitro.
Circum pupillam varium est perfusa colorem
Iris, multiplicis verißima nuncia mentis,
Idothea significat vim diuinorum cognitricem, Protheus mentem