Latin
174
Nicolas Biese, De universitate libri tres 174
Unproofread scanNot analysed yet
At loca perspicuis splendescunt intima lymphis.
In centro liquidum constrictum est vndique reti
Crystallum tenui: quod bini nempe cerebri
Molles subtexunt ductus: &acuta videndi
Virtus è medio hoc centro se effundit in auras:
Quae tamen intereat ni externa luce iuuetur.
Haec simili gaudet, facilesque tenerrima formas
Concipit, &rerum vestro cum lumine transfert
Temperiem, penetratque oculos tangitque figuris
Externis. vehemens qui concutit aëra motus,
Cum tenuis patulis tinnit membrana cauernis
Interiùs docto sonitu diuerberat aures.
Sed craßis constant haec corpora cuncta trigonis:
Qui positu varias poßint componere formas:
Has autem denso liceat discernere tactu.
Est animo varius sensus datus, vnde propinquas
Cernit perspicuis dum cuncta externa fenestris,
Quasque boni nocuique potest discernere vires
Seque ad multiplices casus componere. rerum
Effigies, veri certißima nuncia, doctae
Semper adesse solet, modò sit via peruia, menti,
Propositique boni monet instantisque pericli.
Estque inter reliquas species promptißima lucis,
Quod tanquam aeternae sit proxima mentis imago,
Quam tantum densa facie cernatis. opacis
Vestri obtusi oculi semper versantur in vmbris.
Nempe
tized by C
gli
Nempe die Phoebi est radijs plenißimus aer