Latin
173
Nicolas Biese, De universitate libri tres 173-2
Unproofread scanNot analysed yet
&rerum gerendarum rationem, quem Vlysses nisi ab illa edoctus, comprehendere non potuit. b Proclus hanc vniuersitatem Vulcanijs armis fabricatam esse dicit: calor enim, praesertim caelestis, omnia contemperat atque commiscet in iustas analogias, quibus omnia tanquam firmissimo vinculo continentur. c Hic spiritus, qui respondet elemento stellarum, vt inquit Alex. Aphro. secundum Arist. omnia permeat, &animam mundi secum affert, estque naturae praecipuum instrumentum, quo versatur mens in hac corporatura: huic adiunctus est aër tenuissimus, cui cohaeret humor, qui terrenis partibus est adglutinatus: ita necessarium est vnius motum alia sequi. d. Quoniam oculus propago quędam cerebri est, huius temperaturam ex eo cognoscimus atque adeò mores animorum. Cornea tunica à dura meninge ducitur, &totum oculum inuoluit, cui obducitur adna ta à pericraneo. interius vuea pro magnitudine pupillae perforatur ac à pia meninge deriuatur. Quarta tunica nascitur ex neruo visorio, humoremque cristallinum instar araneorum telae circumuoluit, illique sentiendi inserit facultatem. Humori crystallino aqueus innatat, prohibetque concidere pupillam: corneam etiam &vueam tunicam medius humor vitreus in locis suis conseruat: lumen autem colore tinctum, per eam corneae tunicę partem quam pupillam appellamus, &per humorem aqueum in crystallinum penetrat, &afficit praesentem spiritum animalem, cuius affectionem anima quoque praesens sentit. iij