Latin
175
Nicolas Biese, De universitate libri tres 175-2
Unproofread scanNot analysed yet
a Ossipetroso dicto membranula quaedam obducitur intus tenuissima, quae comprehendit aërem, quem complantatum appellant. Cùm autem aures sint perforatae longis cauernis, quae sint etiam aëre plenae, &cùm aër omnia permeet, nec aliquid vacuum relinquat, necessarium est vno pulso reliquum commoueri: ita videmus in aedibus vnis fenestris &ianuis in vnam partem tractis aut impulsis, alias quoque trahi vel impelli, quòd aër continuò sequatur. Cum aëre ergo externo commouetur is qui in cauernis aurium est, &cum hoc is qui in tympano, cuius motum anima praesens discernit. b Senius homini dati sunt vt cognoscat externam corporaturam &ea cognita sciat bonum &malum quod sequatur &vitet: sed è corporibus deuenimus etiam in cognitionem incorporeorum, non autem ipsa corporatura, sed eius species &similitudo se insinuat in sensum: verùm medium impeditum frequenter accessum non praebet. c Quae vehementer tenuia sunt effugiunt omnem sensum: ita lux nisi densior facta non videtur, ac eam in denso corpore reflexam, potius quàm in aëre puro sentimus. c. p.