Latin
176
Nicolas Biese, De universitate libri tres 176
Unproofread scanNot analysed yet
Depinges vultum, si caerula iunxeris albis.
Candor cum flauo pallenti corpora vultu
Atque adeò ingrata corrumpit imagine mortis.
Candida si multis fuerint obducta tenebris
Aethiopum fusco depingent quaeque colore.
Ex fusco &flauo fuluum est. si tinxeris atro
Fuluum conficies viridem: sed cuncta referre
Non licet. omnia sunt distincta examine iusto:
Tantum at scit numeros qui perspicit omnia certos.
At calor in sicca facie lenique coruscus
Cernitur. humectum splendescit frigore: contrà
Si crasso &multo immergatur flamma liquori,
Effigiem nigram restincto lumine monstrat.
Atque rigor scabras gignit sine luce cauernas
Aridus, &vacuis obducit cuncta tenebris.
Lucis corrumpens blandam asperitate figuram.
Iam, laeti semper quaerunt sibi lucis apertam
Effigiem, cuncta haec demonstrat imagine veri:
Atque ideo diuum hac quoque delectatur honestum.
Nam bona perspicuis versantur semper in auris
Participesque volunt vicinos reddere. nigra
Hos potius deceant, quibus est mens obsita luctu,
Atque malos, qui se cupiant celare latebris.
Pulchrae se turpi facie coniungere nolunt
Luci, cuncta sibi similis commercia captant. V
Ast hilaris viror est, alma spe frugis amoenae,
Temperieque suas. hic profert telluris honorem,
Hic recreat Dryadas, Faunos ac Pana, deosque
Syluicolas, terraeque deos, &numina cuncta,
Ludere queis volupe est nemorosi in gramine campi.
At color est puri cunctis quoque gratus Olympi:
Nempe is diuino moderamine cuncta serenat. à