Latin
177
Nicolas Biese, De universitate libri tres 177
Unproofread scanNot analysed yet
a Caliditas, quae nimirum cum luce conuenit, etiam splendet &siccam habet naturam, extinguitur autem humiditate, atque adeò nigredinem acquirit. Humiditas propter perspicuitatem &aequabilitatem facilè lucem concipit, eam dum frigus in vnum aequabiliter constringi magis candidam reddit. Siccitas densa, propter meatuum paucitatem &inaequabilitatem, minus est peruia luci. In vniuersum autem quae plures &magis aequabiles poros habent, facilius lucem concipiunt, sed quae densiora sunt eam magis conseruant &augent. b Felicitas &veritas splendorem amant: nam haec omnia ab eodem fonte manant: contraria sunt omnia quatenus ab eo deficiunt: deficiunt autem maximè, malum, falsum, tenebrae. Similia verò cum similibus facilè coniunguntur: verùm cùm alia rebus innata sint, alia postea com parata, &alia penitus infixa sint, alia leniter tanquam superfusa, defectus firmus similitudine gaudet, quod si non penitus infixus sit, sed ina tus sit alia natura potentior &melior, illa sibi similia &defectui contraria poscit: ita videmus natura melancholicos solitudine delectari, non autem eos, qui cum natura sint hilares, ab externis occasionibus aliquid atri succi collegerunt. ic. c Viridia referunt nobis vernum tempus, quod est omnium amoenissimum, &alioqui prouentum fructuum placet. Deinde viridia minus quàm nigra constringunt visum, nec etiam nimium distrabunt, sed eum moderatè dilatari sinunt, quod non fit citra voluptatem. d Aër &aqua, quanquàm vt &reliqua cuncta, sine luce nigrasint, superueniente splendore, propter minimos &plurimos tanquam poros, tantum fermè concipiunt lucis, quantum habent tenebrarum, vnde mea dius hic prouenit color. Poros autem hic non intelligo vacuos, nam eos Arist, abundè refutauit: sed elementa densa formam suam habent magis concretam, tenuiora verò magis distractam, in quàm meatuum svis victuriquaedam inseritur similitudo.