Latin
196
Nicolas Biese, De universitate libri tres 196
Unproofread scanNot analysed yet
Spiritus verò sensim rursus per somnum auctus, tandem humori diminuto, ac ferè prorsus dissoluto fit superior, ac tunc somnus iterum vigiliae cedit. Manifestum est autem tametsi sensus tanquam somno vinciantur, adeò vt vix obscura quaedam eorum energia supersit, intimas animae tamen actiones omnino non aboleri: nam phantasmata voluimus dormientes &etiam subinde ratiocinamur: eum autem per somnum motum, somnium nuncuparunt. somniorum verò causę, reliquiae cogitationum sunt, quibus animum vigilantes exercuimus, aut aliquis alius motus, vel humoris, vel spiritus animalis. Mens enim interdiu vehementibus cogitationibus occupata firmiter imprimit spiritur quaedam vestigia formarum conceptarum, quae noctu, sensuum functionibus non distracta, facillimè recognoscit, atque ad recentem memoriam, à sentiendi officio libera, sese promptè inflectit. Humores praeterea, qui somni tempore plurimi confluunt, spiritum etiam frequentissimè conturbant: nam mentis nostrae ea vis est, vt ab vno in aliud, quod simile sit, libenter incidat. Omnia verò quae somniamus, maiora quàm vigilando videri solent: quia spiritus quietiores sunt, &vnus motus facilius sentitur, alijs non interruptus. Hinc est quòd, si dulcis pituita distillet mel confertim, si bilis, absinthium nos deglutire putemus: spiritum etiam animalem, nempe caelo simillimum, probas bile est à sideribus quoque moueri. Certè cùm omnium tenuissimus hic spiritus sit, aut ipse potissimum, aut nihil horum inferiorum impel letur à stellis. Atqui constat maximam esse siderum in haec inferiora virtutem. Spiritus autem est tanquam vinculum animi, &est certa quadam analogia virium caelestium temperatus. quapropter nisi partim cogitationibus partim humorum affluxu commoueretur, saepe rerum futurarum praesagia caelitus mentibus nostris ingererentur: hinc est quòd frequenter de rebus quę ad nos pertinent, vera somniare soleamus: nam eadem vis caelestis, quae res nostras aut parentum &amicorum mutat, propter cognationem, nostro spiritui quoque similia phantasmata imprimere potest, quę cùm nos interdum incitent ad agendum, eatenus etiam ad euentum &veritatem somniorum conducunt. Triplices igitur somniorum sunt praecipuae causę: nostri corporis affectio, fensilium formarum impressio corporum caelestium virtus: nam ea quae diumitus mittuntur non veniunt in hanc considerationem. biliosi itaque fermè de rebus amaris, acribus, rutilis, calidis, ira furoreque plenis somniant. Pituosi de contrarijs, aquarum inundationibus, pluuijs alijsque generis eiusdem. Melancholici de nigris, acidis, tristibus: sanguinei de rubris, dulcibus, ac iucundis.