Latin
197
Nicolas Biese, De universitate libri tres 197
Unproofread scanNot analysed yet
sensus etiam praeteriti vestigia suam similitudinem ingerunt, quemadmodum &motus quoque caeli: sed cùm hae fermè tres causae commisceantur, diligenter inter se sunt conferendae, &quid quęque potest, est exactè considerandum, &omnis etiam ordo naturae, quid quamque rem maximè vel consequatur, vel antecedat. Ex vna nempe specie potius in hanc quàm in aliam incidere solemus, vel quia natura magis est coniuncta, aut quoniam in nobis, vel propter naturam singularem, vel consuetudinem vitae magis coniungi solet. Haec igitur omnia perpendenda sunt, si quicquam ex somnijs rectè praedicere velimus. Vigilia somno contraria est, tanquam energia potentiae, &habitus, vt dicunt, priuationi. Est haec itaque constitutio per quam anima in sensuum munijs versatur. Contingit autem &hanc excedere terminos naturae, propter corporis ariditatem, dolorem, vel aliud externum impedimentum: nam si meatus humore non irrigentur, tanquam fenestris apertis, semper res sensiles ad animum introibunt. Doior etiam &exteriora quoque prohibent somnum, quòd animam circa sensum teneant occupatam, quae semper illi maxime dedita est, quòd inter caetera potissimum vrgere videtur.