Latin
2
Nicolas Biese, De universitate libri tres 2
Unproofread scanNot analysed yet
Atqui causis bonorum comparanda sunt adiumenta, quibus in effecta multa magnaque propagentur: causis malorum statim obijcienda remedia sunt, priusquam radices confirmarint, &vires acquisierint, priusquam latè disseminentur, &magnum incrementum sumant. Hoc enim tempore multumque iam damnum dederunt, &multum etiam daturę sunt, antequàm poterunt extirpari. Illi verò nautę laudandi sunt, qui multo antè prospiciunt tempestates, &priusquam ingruunt portum aliquem tutissimum quaerunt, qui naturae motum omnem, &quid hanc aut illam cęli faciem consequi soleat, animaduertunt, non qui periculum non sentiunt, nisi cùm iam vastis ventis &vndis iactantur. qui verò per propria signa causas inquirunt, olim philosophi sunt appellati, quorum consilio prudentissima Vetustas plurimùm tribuebat. Hi cum experimentis quotidianis, quibus solis nunc multi temere fidunt, causas rerum diligentissimè coniungebant. Quid enim multa videre prodest, &multas historias legere, si cur quodque fiat non inquiramus, Quid interest nostra quòd Alexander Darium, Pomperum Cęsar superarit, si causas ipsas ignoremus, sine quibus non poterimus tempora praeterita nostris accommodare, Sed si cognouerimus quibus auxilijs fuerint vtrique freti, cùm simile quippiam nostris temporibus acciderit, ex similibus causis effecta similia facile poterimus pręsagire &omnem rerum gerendarum rationem ad veram vtilitatem instituere. Hoc qui non faciunt, frustra tempus omne legendis historijs terunt, frustra varijs experimentis sumendis aetatem omnem frangunt. Ergo seduli causarum inuestigatores rebus intelligendis &pe ne gerendis maximè sunt accommodati, quorum authoritas in omni negocio plurimùm valere potest. Itaque legimus eas Respub. semper fuisse felicissimas, quae viros eruditos quàm plurimos haberent. Hi namque cùm omnis virtutis pulcherrimam speciem in apertissima luce continuò cernant, non possunt eam non omnibus desiderijs amplexari, non possunt omnibus non proponere conspiciendam: at ea conspecta, natura statim accendit omnes, &pręcipuè quidem optimè natos, incredibili quodam amore, quo maxima ex parte felicitas communis continetur.