Latin
1
Nicolas Biese, De universitate libri tres 1
Unproofread scanNot analysed yet
Haec singularum rerum causas intelligit, quibus omnibus cognitis exitus non possunt ignorari: nec etiam ignorari potest, quibus rebus ad hunc aut ad illum finem perueniatur: ita facilè &malis remedium, &bonis inuenitur adiumentum. vnde liquet quan tum referat, vt ij qui Reipub. praesunt, sapientum consilijs semper vtantur, quò à suis principijs ad fines rerum gerendarum rationes intelligant, quid quibus hominibus, locis, &temporibus accidere soleat aut possit, quibus rebus vel promoueatur vel impediatur. Certè oportet vt radices firmae sint, &foecundo sapientiae succo foueantur, si modò velimus aliquem felicitatis fructum expectare: oportet praeter experimenta vitae, rationes &causas rerum omnium inquirere, nec vnquam quiescere, donec ad fastigia sit deuentum, vnde tanquam è specula subiectam veritatem, per varios eius campos cernamus. Mentes diuina luce plenae rebus omnibus supereminent, è loco superiore cuncta prospiciunt, aethereaque virtute, veluti quidam soles, res istas imas facilè moderantur, si quidem illis authoritas in consilijs capiendis detur: ea verò si denegetur, ipsae saltem suo lumine fruuntur, aeterne Reipub. felicissima moderatione, pulcherrimoque cęlestium corporum ordine delectantur: harum omnium vicissitudines animaduertunt, &ex rebus perditis, quantum in sapientia pręsidium sit agnoscunt. Natura comparatum est, vt omnia sensim crescant, &ad suum perueniant incrementum, vt ab initijs leuibus magna proueniant, &ab vno ferè plura fiant. Initia verò soli norunt illi, qui proprias causas sciunt inuestigare, quos stu diosos &doctos appellamus.