Latin · Dactylic hexameter
VVM PHILIPPVM, HISPANIARVM
Nicolas Biese, De universitate libri tres 20
Unproofread scanNot analysed yet
Vna tamen tantum est numeris perfecta potestas
Omnibus, vnde suas habeant reliqua omnia vires
Omnes: quae nullum potuit coepisse per aeuum.
Non factura sui fuerit factiue, sed omni
Principio prior est cunctorum factor, &vnus
Cuncta videt, falsas quoque vero lumine mentes.
Cumque sibi fuerit semper bene cognitus, intus
Immensum immenso progignit lumine lumen,
Atque ambo immenso semper iunguntur amore
Et simul omnia sunt nullisque coercita metis.
Non ibi natura quicquam est spacioue diremptum.
Sic diuersa loco pariter versatur eodem
Haec lux, quae crassa est aeternae lucis imago.
Sed quid aperta probem dubijs: vestigia vestri
Veri iam multo sunt falsò oppressa. remotis
In rebus fidei ratio concedat honorem.
Post rerum summum dominum loca proxima diuae,
Atque inde humanae mentes tenuere secunda:
Si tamen immenso quicquam conferre liceret.
Ast anima aßiduo complectitur omnia motu,
Haec quae dimensas vires per tempora ducunt.
Nam si quando viris soleant se ostendere sanctis
Diuina, attonitos perstringunt fulgure sensus
Qui cùm ad se redeunt, illa elabuntur. apertam
Non licet his densis tenebris comprendere lucem.
Hîc tanquam in speculis diuina videtis opacis,
Quae sunt corporeo semper suffusa colore.
Perpetuò est veri facies hîc obsita crasso
Fuco. at si vastae Phoebea luce tenebrae
Sint pulsae, vt poßint oculi spectare coruscam
Lucem, tunc cernunt nullo pereuntia fluxu
Temporis, &nullum quicquam mutata per aeuum.