Latin
VVM PHILIPPVM, HISPANIARVM
Nicolas Biese, De universitate libri tres 21
Unproofread scanNot analysed yet
a Nihil sine causa sit: sic ne progrediamur in infinitum, oportet vt omnium sit aliqua causa prima, quae nec à se, nec ab alio potuerit esse facta. Rursus cùm omnia moueantur versus aliquod bonum, necessarium est, vt inquit Arist. esse aliquod summum, idque immobile, ad quod omnia moueantur. Quod autem illud summum vnum sit vel hinc intelligere licet, quòd plura semper aliqua re diuersa sint inter se, propriumque quippiam habeant singula, quibus alijs fit carendum, vnde fiat, vt non possint esse perfecta: deinde etiam oportet vt differentias suas habeant ab alio priori. Quòd autem intelligat cuncta quod est summum, manifestum est, quoniam eius voluntate cuncta fiunt: nam quod ait Chalcidius, vt sunt omnia intelligi à Deo, quędam autem esse dubia, cùm in vtramuis partem habeant potestatem, facilè confutari potest. Deus enim opus suum vnquam ignorare nequit. Dei opus est omnis etiam libera potestas, &haec ab illo vim suam omnem habet. Sed cum immensa energia sese semper intelligat, nec illi quicquam impedimento sit, cùm ab ea sint omnia, cumque se nunquam excedat, nimirum immensa, oportet vt intus sui absolutam imaginem exprimat, non vlla naturae varietate, sed tantùm generationis proprietate diuersam. Cogitari verò non potest duo simillima, patrem scilicet atque filium, penitusque idem natura, nullo mutuo commercio frui: sed opor tet vt alter alterum summo prosequatur amore, qui, cùm accidens ibi nullum sit, totam illam purissimam naturam impleat, &sit idem Deus, eo tantum à patre filioque diuersus, quòd ab vtroque in alterum procedat. b. Clarissimi philosophi corpoream lucem incorporeae quandam vmbram esse dicunt: quòd si vero diuersa lux simul est in eodem subiecto, quid obstat quò minus tres hypostases incorporeę sint eiusdem essentiae diuinae. c Platonici animam per se continuò mobilem, sed Aristotelici potiùs immotam esse dicunt. C iij