Latin
212
Nicolas Biese, De universitate libri tres 212
Unproofread scanNot analysed yet
Hinc est quòd roseo sint multa imbuta colore.
At potius speciem sunt plurima nacta rotundam.
Nempe haec amplior est, minimumque obnoxia morbis
Nobiliorque omni &careat cùm fine, perennem
Eximiè reddit propria sub imagine formam.
Sunt tamen &aliae multae. nam corpus in vsus
Factum est multiplices. sese ignis acumine tollit
Sursum, atque in medium descendit imagine tellus
Quadrata. &reliqua obliquè duo corpora repunt.
Sed sunt infirmis haec omnia vincta catenis:
Excessusque suos solitus proferre tumultus
Defectusque, graues gignunt in corpore luctas:
Sic nunquam haec stabilem possunt seruare quietem.
Nunc crescunt &sunt iuuenili florida vultu,
Decrescuntque iterum, &facie confecta senili,
Currunt ad celerem directo tramite mortem.
Nunquam consimiles vultus aliisue sibiue.
Sed se cum multo aßiduò discrimine monstrant.
Cùm semen vtriusque sexus in vtero ritè commixtum est, &vterus