Latin
212
Nicolas Biese, De universitate libri tres 212-2
Unproofread scanNot analysed yet
eo conseruando fouendoque est accommodatus, illud animae vegetatricis vim confestim acquirit, quae veluti domina, formis elementorum tanquam instrumentis vtatur. Formae verò quae uis compositorum analogiae simplicium in mixto quandam similitudinem gerunt: nam alioqui nunquam accessurae sint ad illud, quod cum ipsis nullam affinitatem tenet: at tamen multo quàm materia sunt perfectiores, siquidem eam continuò reddunt magis absolutam. non est igitur necessa rium in semine partes omnes corporis actu contineri: imò fieri nequit, cùm semen totum ὁμοιόμερον appareat, &etiam si ἀνομοιόμερον sit, dum profluit &vehementer commiscetur, necessarium esset partes diuersas in liquido corpore planè confundi. Vires autem à praecipuis corporis partibus confluere, quas anima vegetatrix comprehendat, probabile videri potest, propter dictam à nobis prius causam: sed testes materiam, licet ab vniuerso corpore non trahatur, ita parare possunt, vt apta fiat, quae seruiat animae vegetatricis operationi.