Latin
223.1 to 223.4
Nicolas Biese, De universitate libri tres 223.1-4
Unproofread scanNot analysed yet
Si verò vel minus praestantes causae sint, vel inter sese, cumque causis caelestibus minus bene quadrent, necessarium est, vel vt languida sint &obnoxia varijs morbis effecta, vel vt illarum etiam planè steriles &infoecundae sint omnes operationes. Itaque haec etiam à legissatoribus diligenter animaduertenda censet Plato. nam tametsi totius naturae singularumque rerum motus omnis feratur cum circuitu caeli, tamen voluntas sapientiaque humana, corporatae naturae superior, plurimum potest ad res omnes melius instituendas: nisi verò quis intelligat rerum propositarum naturam, non video quomodo possit in ijs praeclarè versari: nam sine ratione necessarium est omnes actiones nostras temeritatis esse plenas. Ratio verò rerum naturam inquirit, atque demonstrat, qua non cognita, non est quòd aliquid homini dignum expectemus. Cùm autem in vniuersum duo sint in omnibus actionibus nostris consideranda, natura nimirum, quae necessarias, &voluntas quae liberas causas habet, ambae fermè semper coniunguntur in ijs negocijs ex quibus laudem aut vituperium commeremur. oportet igitur vtramque bene perspectam esse, praesertim ijs hominibus, qui publicam curam gerunt. Perinde verò facere videntur illi, qui citra rerum naturalium cognitionem, de ciuilibus rectè iudicare volunt, ac illi qui vna parte litigantium audita, de tota causa temerè decernunt: qui si diuersas intellexissent rationes, longè aliter fortasse iudicassent. Motum voluntatis interdum natura sequitur, saepe verò voluntas naturam, nunc haec, nunc illa superiorem potestatem tenet. Tenet quidem nunc ista, nunc illa superiorem potestatem: sed tamen vtriusque vires coniunguntur in vnum, nec de composito rectè sentire possumus, nisi simplicium vires fuerint antea perspectae: nec etiam simplicium vires singulae sine omnibus possunt vnquam bene cognosci: quoniam ad effecta quantum contulerint singulae, sine consideratione reliquarum ignoramus. ex effectis autem causas, &ex his illa quoque indagamus: ita qui ciuium actionibus pręsunt, quae partim natura, partim voluntate fiunt, &magis quidem naturae quàm voluntate, sine cognitione rerum naturalium, in densis tenebris versantur, nec officio suo rectè fungi possunt: &hanc quidem negligen tiam ego tantorum malorum causam esse puto, quanta nulla oratio satis explicare queat: quoniam sine principijs quae consequuntur ex ijs rectè constitui nullo modo possunt: verùm haec ego latius &opportunius alibi me spero demonstraturum, &luce clariores multarum rerum causas facturum, quae cognitae plurimum valeant in omnem partem.