Latin
223.5
Nicolas Biese, De universitate libri tres 223.5
Unproofread scanNot analysed yet
Certè qui naturae cognitionem negligunt, tam inepti sunt, vt ab illis nihil omnino boni possit vnquam expectari. li verò si publicam personam gerunt: esse quoque solent maximi rerum publicarum euersores: tum quòd rerum gerendarum praecipuas rationes ignorant, tum etiam quòd oporteat esse perditissimos animos, qui principia cognoscendi contemnunt: quemadmodum omnes rationes, omnia experimenta manifestum reddunt omnibus, qui vel tantillum cernunt: &ideo vult sapientissimus philosophus, magistratus bene constitutae Reip. in cognoscendis etiam occultis naturae causis esse diligentissimè versatos, quarum notitia cùm perquàm necessaria sit, est tamen difficilis, vt etiam vel optima ingenia vincat: vnde fiat vt Resp. non possint semper in optimo statu conseruari.