Latin
224
Nicolas Biese, De universitate libri tres 224
Unproofread scanNot analysed yet
Hanc igitur ignorationem naturae praecipuam infelicitatis communis causam esse putat. Cùm autem Reip. salus in ciuium animis sit, &hi fermè corporaturam suam sequantur, quae ferè cum nascendi principijs consentit, oportet vt haec minimè negligantur, &vt quę consequuntur in melius continuò formentur, cumque corporatura bene formata voluntates praemijs &poenis propositis instituantur ad praeclarissimas actiones: nam necesse est vt altera cum altera praeclarè conueniat, si quicquam in rebus humanis praeclari velimus expectare: sed de his omnibus, quae proculdubio sunt vtilissima latissimeque patent, disserere, non est huius instituti: satis est nobis quod hîc tantum breuiter indicauerimus locum Platonis de procreatione liberorum, qui proculdubio res difficillimas &maximas continet, si esset à nobis satis intellectus. Finis Libri Tertij. edibzy G Google Index eorum quae praecipua sunt