Latin
28
Nicolas Biese, De universitate libri tres 28-2
Unproofread scanNot analysed yet
ex defectu differentias in hanc naturam introductas. Defectus autem à monade diuulsionem partium facit, in qua materiae vis est, vt &formae in quadam perfecta coniunctione: haec agendi potiùs, illa perferendi naturam habet. Ex materia verò formaque fit ea quam nos Substantiam appellamus. Sic deprehendimus duo genera rerum, substantiam scilicet &motum, qui continet actionem &affectionem. Nam defectus à monade materiae diuisionem peperit, monadis autem imago formam. Non enim res prorsus à monade in nihilum defecerunt, sed omne interuallum conficitur aliquo motu. At per materiam etiam quantitatem inueniemus, cui proprium est vt continuò diuidatur, &per formam habemus in his corporatis figuram, quae facit vt diuidua sint positione partium in vnum continuata. Per motum corporeum quodque deficit à sua natura: quod enim accedit nondum est, nec etiam est, nisi maneat aliquandiu quod accessit: vnde fit, vt etiam perseueratione sit opus.