Latin
29
Nicolas Biese, De universitate libri tres 29
Unproofread scanNot analysed yet
Sic ex defectu entis quinque summae differentiae sunt adinuentae, substantia, motus, figura, quantitas, perseueratio, &quoniam à nobis omnia conferri possunt, his sexta comparatio, quam πρός τῇ Aristoteles vocat, accessit, quanquam in solis animis nostris suam naturam habere videtur, non in altero quod confertur, nec etiam in vtroque. Duplicis &simplicis analogia, nec in duplici nec in simplici est. Si enim in vno esset integra, altero non haberet opus, nec etiam est in ambobus magnis interuallis saepe diuulsis. Pariter enim diuelleretur. quae propter monadem tamen diuelli nequit. Sed diximus ab vno suam naturam omnia tenere, cuius vis, quum in diuersis &in omnibus sit, quanquam sint alioqui multis modis diuisa, non est mirum quòd in quibus maior est, euidentioribus effectis se demonstret. Ita etiam diuersissima communi vinculo continentur, idque per auream suam catenam pulchrè nobis significauit Homerus. Vnum causa principiumque rerum omnium est, &effectum etiam, haec scilicet vniuersis tas est vnum, quamuis in partium differentias sit distributum. Vnum enim efficiens ad vnius exemplaris similitudinem semper vnum opus facit. Quod autem vnum sit efficiens manifestum, siquidem haec vniuersitas ab alio quàm Deo fieri nequit. Constat etiam vnum esse exemplar, ad cuius similitudinem est factus. Nam artificij summi intellectusque maxima vestigia refert mundus, intellectus autem diuinus vnus tantum esse potest, &necessarium est ut totum artificium totum exemplar ex primat: quapropter si alij mundi extra hunc sunt, omnes erunt tanquam partes vnius alicuius perfecti. Atqui vnius vnum medium est, ad quod omnia quae sunt eiusdem naturae, grauis scilicet, ferantur: eaque ratio reliquis quoque partibus accommodari potest. Quod autem finitus mundus sit, vel hinc intelligere licet, quòd vnum tantum virtute, nihil circumscriptione possit esse infinitum, &quod alioqui infinitas haberet vires cùm breui circuitu sit comprehensus. Deinde partes finitae sunt, exquibus etiam compositum oportet vt omne sit finitum. Nec etiam componi potest quippiam sine partium sympathia, quam infinita distantia non admittit. Et tamen vt causam suam mundus referat, formam habet similem infinito. In rotundo enim extrema contrariaque non sunt, ad motum continuum accommodatissimum est, &minimùm obnoxium corruptioni, plurimaque, inter alias aeque latè patentes figuras, comprehendit. Sed quod magnitudinis fines habet &continuò diuidi potest, infinito tempore se conseruare nequit: ergo sua natura nec ingenitum nec perpetuum erit. Oportet igitur vt sit ab aliqua causa superiore quae si rursus immensa iij non byGoo non est, erit ab alia, donec deuentum sit ad immensam. Immensitatis autem est immensum opus naturale. Necessarium est igitur vt hoc dimensum sit eius voluntarium opus, cuius necessarias causas quaerere non decet. Omnes rationes è natura rerum sumuntur, quę quidem longe inferior est diuinę voluntati: non igitur ijs de alia natura possumus iudicare: de alia inquam, quam extra vel ante hanc fingere quis possit, sed potiùs authoritate Dei, quę voluntatem eius notam facit.