Latin
32
Nicolas Biese, De universitate libri tres 32
Unproofread scanNot analysed yet
Atqui facta monas poterit quoque nomine dici Principij, veluti supremae proxima imago. Qui ὁμοιόμερα introduxerunt, ijs elementa quatuor videri possunt intellexisse, quibus aliqui mentem faciunt superiorem, quae fluctuationem, alioqui infinitam, in ordinem continenter redigit. Ita non tollit generationem haec sententia, quemadmodum Aristoteles putat. Platonici nonnunquam finitum &infinitum principia faciunt. finitum principium appellari potest forma, infinitum causa &materia, illa potestate, haec quatenus forma caret. Similiter etiam Parmenides finitum secundum rationem, Melissus infinitum secundum materiam, aut causam potiùs, intellexisse videntur: nec iccirco motum tollunt quòd perseuerationem faciant superiorem. Thales aquam, Anaximenes aëra principium dixit, Heraclitus ignem, &rarum atque densum, Empedocles quatuor elementa, &amicitiam quae concretionis sit causa, inimicitiamque, quae dissipationem afferat. Plato formas, seu ideas constituit cum magnitudine materiae, cuius participatione ex monade numeri fiant &substantiae, quae rursus propter monadis cha racterem sint indiuisae. Vnum quidem &bonum in solo Deo esse dicit, quod etiam omnium principium sit, sed tamen monadis expressam similitudinem hanc vniuersitatem continere, &etiam singulas eius partes, quę possit etiam principij nomine vocari. Forma verò corporea dum se extendit aut contrahit, rarum &densum materiamque magnam aut paruam facit. Cùm autem quantitas propriè diuidatur, &diuisio potiùs materiae sit quàm formae, ideo melius rarum &densum materiae tribuit Plato, quàm Heraclitus formae. Omnes tamen philosophi fermè conueniunt, si quis eos rectè velit interpretari, nisi quòd alijs alij remotiora principia ponunt. At quoniam artifici par vel contraria nunquam est Fabrica, non numero fuerint vel corpora tractu Immenso, aut vlla fuerit sine imagine prima Rerum materies. opus est vt signa parentis Circumquaque gerat. nunquam vult nuda videri. Si tentes, vacuas subitò euanescet in auras.