Latin · Dactylic hexameter
31
Nicolas Biese, De universitate libri tres 31
Unproofread scanNot analysed yet
Rerum si viuo mentem oblectare colore.
At perdifficile est lippis perferre coruscam
Lucem, quae rutilo perstringit verbere vestram
Hanc aciem obiectis ni se defendat in vmbris.
Hinc est quòd verum nemo iam cernat aperto
Vultu, &quòd causas cognoscat more remotas
Quisque suo. hîc densis sunt omnia tecta tenebris.
Attamen his acies magis est penetrabilis, illis
Obscura: vt quanquam cernatur ab omnibus idem
Spectrum, non simili se ostendat imagine cunctis.
Quidam elementa putant primaeua exordia mundi,
Innumerisque modis esse haec diuisa per omnem
Naturam in minimas partes, quas limite certo
Constringat monadis virtus, rursusque solutas,
Hac saepe in varias primasque redire figuras.
Sunt qui lite putent &amore haec omnia nasci
Interitusque pati. Sunt qui magno vndique paruum
Miscent. Antiqui informem cecinere parentem
Atque hunc perpetuo vinctum iacuisse lethargo,
Horrendumque chaos matrem atque cupidinis ignes
Primos. Sed tandem communis fama recepit,
Formam &materiam prima esse exordia rerum.
At potiùs partes hae sint, quae vt summa potestas
Fecit, principij sola ipsa meretur honorem:
Vt quae non vllum fuerit producta per aeuum,
Atque sua his cunctis dederit primordia rebus.