Latin
37
Nicolas Biese, De universitate libri tres 37
Unproofread scanNot analysed yet
Cras alius vel nullus eris: iuuenesque senesque
Defunctosque breuis pariter coniunxerit hora.
Multos Roma dedit, multos quoque Graecia magnos
Inuictosque viros: multaeque fuere potentes
Vrbes &populi, &latè crescentia regna.
Nunc vbi sunt? ingens Babylon vbi? moenia Cadmi,
Regnaque Pyramidum stultam iactantia laudem,
Nunc vbi sunt? Macedum velox vbi gloria? vanas
Iam planè miseri nihili desciuit in vmbras.
Quàm multi tumidam toto conamine monstrant
Pompam, quae ignotas subitò euanescet in auras.
Nam sola aeternam vitam caelestia ducunt.
Humana immemori sunt cuncta obnoxia letho.
Puncta sua haec motu commutant cuncta quaterno,
Atque breui aßiduos mensurant limite cursus.
Quoniam temporaria aeternitatem comprehendere non possunt,