Latin
37
Nicolas Biese, De universitate libri tres 37-2
Unproofread scanNot analysed yet
hinc est successio continua rerum, qua tota natura temporaria vicibus suis aeternitatis indiuisum ordinem imitaretur. Hanc autem successionem motum appellarunt, qua vnum alteri cedit: motus autem significationem in vniuersum intelligi volo, quę generationem etiam comprehendat. Est in omni motu id quod mouet, &quod mouetur, &insuper aliquid in quo fit &etiam ad quod fit motus: quae si fuerint eadem, vnus erit motus. Sed energia mouentis eiusque quod mouetur ratione tantùm est diuersa. Eadem enim cùm sit, ab eo quod mouet progreditur in id quod mouetur. Id in quo fit motus subiectum vocant &etiam tempus. Subiectum intelligo nudum sine eo quod introducitur aut expellitur, vt in generatione materiam sine forma. Cùm autem certum sit spacium vniuersitatis, quo non possunt omnes corporeae formae simul contineri, necessarium est, vt vna per generationem &corruptionem alteri materia, tanquam loco, cedat. Rursus cùm formae substantiales in materiam suam sese extendant, nec spacij dimensio semper esse debuerit eadem, cùm in suo statu hîc inferiùs nihil manere possit, sed in continuò sit vel incremento vel decremento, fit vt vnum corpus in aliud ita se insinuet vel ab eo subtrahatur, vt analogia formae substantiali consentanea seruetur, &tantum maior minorue fiat.