Latin
42
Nicolas Biese, De universitate libri tres 42
Unproofread scanNot analysed yet
Quòd si cuncta scias miscere elementa decenti
Temperie, insignis descendet ab aethere virtus.
Qui subit è terra vapor imi frigore mundi
Concretus, variam caeli discrimine sumit
Effigiem &similis crescit compagine succi,
Quem cognata trahit virtus: constrictus in vndas
Producit fontes, fluuiosque. frequenter in auras
Se effundit, flamma validè sublatus, &alto
Frigore depulsus, robur violentius effert
Atque etiam horrendo subuertit turbine terram.
Solanus nitida medio procedit ab ortu
Temperie, atque eius spirat de parte sinistra
Eurus, at à dextra est qui nubes attrahit. Auster
Turbidus à medio est sole. hic socium sibi iunxit
Adextra Euronotum, laeuaque à parte locatus
Est ventus, Libyae qui Austrinis fertur ab oris.
At se Solano Zephyrus vitalis aperto
Obijcit, atque Eurum reprimit violentia Cori.
Circius Euronotum. Boreas delapsus ab Arctis
In mediam Libyam, nimios contemperat aestus.
Obscurum gelidus Septentrio discutit Austrum.
Hellespontiaco pugnat Libs. Conditor orbis
Vult vt perpetuum peragant contraria motum,
Atque hoc in varias concrescant omnia formas.
In medio gelidus gignit vapor aëre nubem,
Cuius ab oppositis soli cauitatibus Iris
tas.