Latin
43
Nicolas Biese, De universitate libri tres 43
Unproofread scanNot analysed yet
Ostendit varium confracta luce colorem.
Inde etiam nebula est, pluuia &nix, grando, calore
Sublatae &medij repedantes frigore caeli.
Vsqueadeo cunctis rebus placet ignea virtus.
Non rarò in medijs conclusus nubibus aestus
Vi magna erumpit, quaeque obuia corpora sternit
Oßibus exhaurit non tactis saepe medullas,
Largumque illaeso depascit vase liquorem,
Nec secus ac vastae cum molis facta ruina est,
Terribilis sequitur fragor, latè omnia quassans,
Vestrasque ingenti turbans formidine mentes.
Quandoque horrendos aether quoque concipit ignes
Tristia significans magni praesagia fati.
Elementa simplicissima quaedam corpora sunt, in quae, quoniam