Latin
VNIVERSITATE LIB. II
Nicolas Biese, De universitate libri tres 67
Unproofread scanNot analysed yet
Et sic praeteritae vitae per soluere poenas.
Sed nullas animae stellas, nullasque requirunt
Vnquam stellae animas. nam purus semper Olympus
Aeternae regitur facili moderamine mentis. e
Sed nunc aspice queis radijs haec cuncta regantur.
Nempe hinc descendunt cunctarum semina rerum.
Isthinc continuas vires haec omnia ducunt. S
Naturam amplexa est totam concordia. Summum hoc
Illa ima gaudet caelum quoque coniuge terra. E
Hinc hominum volucrumque genus, genus omne ferarum,
Atque hinc tam varijs quae crescunt vndique campis.
Terra gerit varios caeli vertigine foetus.
Sublime hoc cernis spacium? Sine sidere primum
Caelum est, quod motu semper defertur eodem
Circuitumque suum mensurat nocte dieque: