Latin
VNIVERSITATE LIB. II
Nicolas Biese, De universitate libri tres 67-2
Unproofread scanNot analysed yet
a Fatum motu corporum caelestium contexitur est autem fatum ordo causarum naturalium, quibus tamen est superior libera natura. b Aeterna numeris imparibus, propter monadem, &maribus Pythago ręi rectè conferre solent. Corporea, propter materiam, foeminis comparantur. c Motum circularem reliqui motus recti sequuntur, &omnia nutum prouidentiae Dei. d Omnia quae sunt in hac vniuersitate, priùs sunt in aeternitate. e Corporibus caelestibus &elementis pręficiunt intelligentias multiphilosophi. f Mentis virtus citra animam corporaturam attingere potest, quamuis multi philosophi aliter iudicent. g. Incorporea virtus per corpora purissima transit in crassiora. h Corporea cuncta pulcherrima analogia inter se conueniunt, &haec cum anima, anima cum mente, omnia denique pulchrè conspirant in vnum. i Si tamen motum solis diurnum adnumeremus, qui propter obliquitatem zodiaci, &ἐκκιντροτητὴν diuersis temporibus est diuersus.