Latin
VNIVERSITATE LIB. II
Nicolas Biese, De universitate libri tres 68
Unproofread scanNot analysed yet
Atque rapit secum violento haec omnia tractu,
Et citiùs propiora rapit: nempe ordine quaeque
Deficiunt &sic ferri in diuersa videntur
Stellae. Non aliter perflantibus aëra ventis
Altanis, tellus atque aequora tota quiescunt,
Ac citior nubes est quaeque vt proxima caelo.
Languescunt spacijs vires: ita saepe tumentes
In pelago videas sensim euanescere fluctus.
Sed quoniam astra polis proprijs voluuntur, &orbis
Purus diuerso nequeat se vertere motu,
Astrologi nonam dicunt sine sidere sphaeram
Obliquo &tardo gressu: contendere contrà,
Stellarumque polos sensim se flectere vtrinque
Exiguis medij sub caeli tramite circlis
Millibus annorum quos septem fortè reuoluant.
At triplo est alijs breuior mensura, nec illo
Se vertunt motu, sed ad arctos oppositumque
Caelum describunt miro curuamine ductus
Quos gemini faciunt geminato tempore cycli.
Sunt rursus alio se vertere sidera cursu
Qui dicant: res est vobis obscura: sed ingens
Illinc discrimen rerum prodire necesse est. e
O quantum ingenijs magnis debetis honorem,
Qui poßint vasti caeli motumque situmque
Tam varium certis vobis describere normis.
Primo circuitu magno celerique liquescunt