Latin
VNIVERSITATE LIB. II
Nicolas Biese, De universitate libri tres 73
Unproofread scanNot analysed yet
a Siue per epicyclos, siue per eccentricos, siue partim hoc, partim illo motu planetas ferri dicamus, eadem fermè positionis et virtutis ratio ma net: sed non si per concentricos. exactam autem supputationem &rationem motuum tradit Copernicus. b Omnia inter se consentiunt, corpora corporibus, loca locis, dimensionibus dimensiones, &omnia cum sapientia Dei, &corpora magis mobilia maiorem ad motum locum habent. c Astrologi instrumenta conficiunt, quibus magnitudines vniuersitatis, quae sensibilem cum semidiametro terrę seruant analogiam, dimetiuntur. Nam certum est triangulos similes, laterum mutuam analogiam seruare Cùm igitur trianguli in instrumento latera nota sint, ¬a sit etiam diametrus terrae. Non est difficile intelligere, quod latus trianguli in instrumento, cum terrae semidiametro conueniat, cuius etiam analogiam cum reliquis lineis in hanc vniuersitatem eductis facilè inueniamus. vno enim cognito, alia non poterimus ignorare, cum quibus certam analogiam habet. Sed quoniam haec res non mediocriter ad vniuersitatis cognitionem prodest, breuiter eius exemplum describamus. Igitur quo men suram inuestigemus, quę sit inter terram &planetam quemcumque propositum. Primùm in planitie erigemus ad perpendiculum notam mensuram, a. b. cuius vmbram sidus conspectum. d. extendat in. a. c. cùm ex hypothesi a sit angulus rectus, &vmbra facilè possit mensurari, mensura verò ab. sit etiam nota, facillimum fuerit hunc trigonum a. b. c. quem radius b. c. propositi sideris d. &a. b. mensura, cum vmbra sua circumscribunt, in plano deliniare, cognitis nanque duobus lateribus a. b. &a. c. &cognito etiam a. angulo intercepto, qui nimirum rectus est, quid obstat, quo minus possimus ea hoc pacto describere, &b. c. linea totum triangulum complere. Nam angulus cuiusque trianguli, circulo ex linearum intersectione ducto. quantus sit, facilè liceat adinuenire. Ita totum angulum f. e. rectum esse constat. Quoniam par est a. g. quadrante circuli. quanto verò quadrante minor est angulus, tanto minor est recto, tantoque maior quanto est quadrante circuli maior. Angulus igitur. b. quantus sit inueniri potest: &ex eo quantus sit angulus l. quoniam constat ex elementis geometricis, si linea recta incidat in aliam rectam, vt. a. b. linea, in lineam d. c. fieri duos angulos, nimirum b. I.