Latin
VNIVERSITATE LIB. II
Nicolas Biese, De universitate libri tres 74
Unproofread scanNot analysed yet
qui sint ambo pares duobus rectis: continent enim semicirculum. Circuius autem quatuor positiones continet, dextram, sinistram, superiorem &inferiorem, &inter eas quatuor anguli sunt, quos rectos vocant: si inuenerimus igitur quantus sit angulus b. reliquus I. notus etiam erit. nam qui totam aliquam mensuram cognorit, ¬am inde portionem aliquam subduxerit, quid ni cognoscat eam quae relinquetur. Angulus itaque I quantus sit, sic inuenitur: similiter angulus f. quantus sit poterit cognosci. nam angulus totus f. e. rectus est, vt qui continet quadrantem circuli. Angulus autem e. ex arcu suo potest inueniri, si astrolabio considerauerimus quot partibus. d. stella distet ab horizonte: ita tamen vt varietatis aspectus rationem habeamus. Est autem varietas aspectus, inter finem eius lineae, quae à terrae centro per locum propositum, &eius quae ab oculis nostris ducitur in cęlum. Angulus igitur f. ex angulo e. deprehendetur. qui nempe totum norit, &vnam aliquam partem, non ignorabit reliquam. Quapropter anguli f &I noti sunt: similiter &reliquus angulus d. quoniam vt ex elementis geometricis cuiuis manifestum est, omnis triangulus continet tres angulos, aequos duobus rectis. Si nouimus itaque, quantum f &I deficiant à duobus rectis, nouerimus etiam, quantus sit angulus. d. reliquus. quapropter promptum fuerit triangulum deliniare talem, qualem facit radius d. I. propositi sideris, lineaque d. e. quae tenditur à portione conspecta sideris ad centrum terrae, cum reliqua lineae. I. similium autem triangulorum anguli lateraque analogia mutua tenentur. Quapropter cùm trianguli e. d. I. angulorum &laterum analogia possit hoc pacto peruestigari, si latus vnum fuerit inuentum, inde cognoscentur etiam reliqua. Atqui nota est mensura lateris e. I. semidiametri scilicet terrae: nam a. I. nullius est momenti, comparatione tantae vastitatis. Terrae verò diameter inuentus est demonstratione quadrantis: nam qui rectà progreditur versus polum ab. a. exempli gratia versus g. videt singulis quingentis stadijs (quanquam Eratosthenes &veteres plerique septingenta supputarunt) attolli supra horizon ta trecentesimam sexagesimam fermè circuli caelestis partem. Cùm autem tam terra quàm caelum esse rotundum, eadem demonstratione, constet, necessarium est vbique eandem mutationem fieri: terraeque totum circulum trecenties &sexagesies totidem stadia continere. At circulus ter diametrum &septimam insuper eius partem continet. Nota est igitur semidiametrus terrae: nota est etiam eius ad altitudinem GOOg zed nem propositi sideris analogia.