Latin
LIBER
Nicolas Biese, De universitate libri tres 79
Unproofread scanNot analysed yet
Cùm autem à superioribus inferiora cuncta gubernentur, plurimum etiam ad res tum priuatas tum publicas profuerit, si nos illis caelestibus cuncta sciamus decenter accommodare. Quòd si tantum haec inferiora nos considerare voluisset Deus, hominem, instar animantium reliquorum, pronum fecisset. Nunc autem, cùm erectam illi figuram dederit, ac intelligendae veritatis instrumenta sursum conuerterit, voluit profectò cogitationes nostras in rebus sublimibus maximè versari. si quis igitur earum pulcherrimam considerationem non tantum negligit, sed etiam damnat, is quod homini maximè proprium est in hac natura de medio tollit, &pariter reluctatur apertè voluntati diuinę: adeoque se non tantùm ineptum, sed impium etiam esse confitetur. Cùm ex huius naturae consideras tione debeamus deuenire in admirationem alterius naturae diuinae, qui praecipuam eius partem ex animis nostris aufert, is proculdubio magnas occasiones exercendę pietatis contemnere videtur. Quod autem in caelo magis elucescat diuinitas quàm in elementis manifestiùs est quàm vt ab aliquo negari possit. Caelestium enim orbium magnitudo, pulcherrima varietas, ordo &virtus, cum ijs quae in his caliginosis angustijs assiduò tumultuantur comparata, facilè significabit &superiora semper esse magis diuina, &ab illis haec infima suam vim &exornas tionem adipisci. Itaque dum de rebus diuinis loquimur aut cogitamus, caeli mentionem facimus, sursum oculos totamque corporis &animae affectionem attollimus: quod non fieret, nisi in eo quędam eximia virtus esset collocata. Quanquam itaque Dei praesentia totam implet rerum omnium naturam, tamen, quemadmodum etiam sacrae literae satis testantur, eius virtus euidentius in caelestibus orbibus versatur. atque etiam ad rerum omnium humanarum cognitionem contemplationem cęli constat non mediocriter conferre. Cùm enim stellas nobis esse propositas tanquam signa quaedam dicunt, necessarium est, ijs nobis aliquid indicari: necessarium est aliquid subesse quod significetur, &aliquem etiam, qui significationem animaduertat: alioqui frustra factae sint à Deo in significationem, frustraque signorum nomen ijs impositum fuerit à scriptura.