Latin
LIBER
Nicolas Biese, De universitate libri tres 80
Unproofread scanNot analysed yet
si verò dicant tempora tantùm non autem euentus rerum significari, qui fit igitur, quòd gentibus metuenda dicantur: non enim ipsa tempora, sed potiùs ea quae cum temporibus ingruunt, periculum afferre solent. Denunciant igitur interdum signa caelestia gentibus, quae tantum secundum naturam citra gratiam viuunt, calamitosos exitus rerum. Veri autem christiani, qui per gratiam naturae superiores sunt, illis non magnopere commoueri debent: tum quòd eius praesidio tuti sint, qui naturam vniuersam fecit atque gubernat, tum quòd aequo ferant animo prouidentiam Dei, si quid aduersi contingat. Idque sibi vult quod dicunt virum sapientem astris dominari. Tametsi verò possunt etiam frequenter noxij rerum euentus per sapientem vel impediri vel saltem leniri, non tamen iccirco minus significantur: quaedam enim necessarios, alia frequentiores multa ras ros tantùm portendunt. Solis sublimitas aestatem necessariò significat, saepius etiam calorem, non tamen perpetuò parem: quia potest Saturni vel alterius radijs debilitari. Cum enim ad singulos euentus rerum omnes causae caelestes officium suum praestent, oportet considerare quomodo sint affectae singulę, &quid singulae conferant singulis, quo communem omnium operationem ad proprium aliquod effectum cognoscamus. Causae verò cùm suorum sint euentuum signa, qui eas omnes rectè cognorit, successus &exitus rerum non poterit ignorare, potiùs tamen signa dicuntur ea, quae communem causam habent. Ita lunae pallorem pluuiae signum esse dicimus: quoniam vapores in aërem sublati, pallorem pariter &pluuiam gignunt. Puritas aëris occiduum solis ruborem &serenitatem parit. Insolita violentia naturae, &cometarum horrendos fulgores, &etiam mutationes regnorum secum affert: sed &haec signa per illa priora caelestia quoque cognoscuntur. Ita causae pariter &euentus rerum, mira quadam serie connectuntur, &ex vno deuenimus saepius in alterius alicuius &etiam ordine in plurimorum cognitionem. Quod qui non videt, necessarium est, vt se fateatur ineptum, &inutilem ad res vel publicas vel priuatas rectè gubernandas. Oportunitas enim omnium rerum humanarum mater est, temporibus suis semper coniuncta, quae caeli virtute praecipuè descendit in terram, nec apprehendi commodè potest, nisi causarum &signorum, maximè caelestium, mutua comparatione. qui cognitionem rerum caelestium animis nostris adimunt, perinde facere videntur, ac si tollerent aethereos orbes ab ipsa rerum natura. Nam (quemadmodum Mathematici dicunt) si conuenit vnum cum altero, quemadmodum tertium cum quarto, necessarium est similem esse rationem primi cum tertio, quae est secundi cum quarto: qualis est igitur ratio caeli cum tota natura, talis est scientia rerum caelestium cum naturae cognitione.