Latin
VVM PHILIPPVM, HISPANIARVM
Nicolas Biese, De universitate libri tres 8
Unproofread scanNot analysed yet
Iusserunt, &sic felices reddere gentes
Innumeras: vtinam reliquo quoque gratia mundo
Fiat, teque velint latum Dominum esse per orbem,
Qua Ganges longos sese diffundit in ortus
Atque etiam rigidas tellus se extendit ad Vrsas,
Quaque bibunt calidum gentes ab origine Nilum.
Sed tua fata vocant te planè ad summa tuamque
Progeniem: doctis dabit ingens gloria plenam
Materiam, totum quae sit mansura per aeuum.
Et mihi si ventos dederit quoque musa secundos,
Omnia nostra tua implebuntur carbasa fama,
At nunc quae veri sese monstrantia porta
Vidi totius naturae arcana reponam:
In qua cùm primas dederint tibi numina partes,
Suscipias solito scripta haec rex inclyte vultu.
Fert animus latis studiorum excurrere campis,
Ac planè abstrusas rerum disquirere causas,
Insolitisque vijs mundi peragrare recessus
Omnes, Tartarei qua sunt ista ima profundi
Atque etiam excelsi spaciosa cacumina caeli,
Et caput extra ipsum nonnunquam educere Olympit.
Ingenij auoque Phoebe dator, tuque alma Minerua,
Castalidesque omnes, vobis sunt talia curae,
Si sum vos summo semper veneratus amore,
Si nihil omisi vestro quod numine dignum
Censerem, optatum mihi nunc praebete fauorem.
Iam
ogle