Latin · Dactylic hexameter
VVM PHILIPPVM, HISPANIARVM
Nicolas Biese, De universitate libri tres 9
Unproofread scanNot analysed yet
Iam procul Hesperias formosus Apollo per vndas
Vertice gestabat foecundi insignia veris,
Et Venus hunc paulò praecesserat alma diurnae
Lucis nuncia, quam comitabat sedulus Hermes:
Sublimes Libyae lustrabat Cynthia montes,
Ac reliqua extremos errantia numina Seres,
Cunctaque carpebant tacitos animantia somnos,
Cùm peteret seram curis mens fessa quietem,
Praeruptas subito feriens vbi Turia cursu
Rupes, in pulchros properat se effundere campos,
Confestimque tuam spectare Valentia lucem.
At quia clara solent comitari somnia motus
Insignes, varios secum voluentia casus,
Sum diuersa mihi visus spectacula rerum
Magnarum &primas cunctorum cernere causas,
Aquibus ista suos assumunt omnia vultus.
Sedula pallentis fati omnia pensa trahebat
Atropos, &nullo redeuntes tempore fusos.
Clotho multiplici inflectebat stamine fila,
Atque breui totas dimensa est limite vitas.
At Lachesis crasso species subtegmine finxit
Has imas, proprijs distinguens quaeque figuris.
Iupiter omnipotens constringit cuncta catenis
Inuictis, atrae ducunt queis cuncta Sorores:
Fortunamque ipsam, quanquam est disiecta latebris
Ignotis, certis ducit sapientia vinclis.